igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a
termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam
partem australis plagae
initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius
quae respicit meridiem
egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in
Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens
Addara et circumiens Caricaa
atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad
torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit
finis meridianae plagae
ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad
extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris
usque ad eundem Iordanem fluvium
ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in
Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra
aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis
Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae
vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad
meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem
montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate
vallis Rafaim contra aquilonem
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae
Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque
in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir
transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et
descendit in Bethsames transitque in Thamna
et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere
inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in
Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in
cognationibus suis
Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum
Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa
est Hebron
delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman
et Tholmai de stirpe Enach
atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae
prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit
eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior
deditque ei Axam filiam suam uxorem
quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre
suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid
habes inquit
at illa respondit da mihi benedictionem terram australem
et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei
Chaleb inriguum superius et inferius
haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes
suas
erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda
iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
et Cina et Dimona Adeda
et Cedes et Asor Iethnan
Zif et Thelem Baloth
et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
Aman Same et Molada
et Asergadda et Asemon Bethfeleth
et Asersual et Bersabee et Baziothia
Bala et Hiim Esem
et Heltholad Exiil et Harma
Siceleg et Medemena et Sensenna
Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti
novem et villae earum
in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes
quattuordecim et villae earum
Sanan et Adesa et Magdalgad
Delean et Mesfa et Iecthel
Lachis et Bascath et Aglon
Thebbon et Lehemas et Chethlis
et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim
et villae earum
Labana et Aether et Asan
Ieptha et Esna et Nesib
Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
Accaron cum vicis et villulis suis
ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et
viculos eius
Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et
villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus
eius
et in monte Samir et Iether et Soccho
et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
Anab et Isthemo et Anim
Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
Arab et Roma et Esaan
Ianum et Bethafua et Afeca
Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates
novem et villae earum
Maon et Chermel et Zif et Iotae
Iezrehel et Iucadam et Zanoe
Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
Alul et Bethsur et Gedor
Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae
earum
Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba
civitates duae et villae earum
in deserto Betharaba Meddin et Schacha
Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et
villae earum
Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii
Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem
usque in praesentem diem